anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae
regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et
septem annis
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit
ab eis
iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos
in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel
cunctis diebus
deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum
Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex
Syriae
et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de
manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis
sicut heri et nudius tertius
verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui
peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus
permansit in Samaria
et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta
equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat
enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura
areae
reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed
et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Israhel
dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in
Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas
filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit
ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel in ipsis ambulavit
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et
fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda
nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit
super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum
regibus Israhel
Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo
dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque
adtulisset ad eum arcum et sagittas
dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum
posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas
manibus regis
et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit
Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis
Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in
Afec donec consumas eam
et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei
percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et
stetisset
iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses
quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad
consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi
quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno
quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et
tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus
Ioachaz
et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos
propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et
noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens
tempus
mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad
filius eius pro eo
porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad
filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure
proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates
Israheli